monumenta.ch > Plinius > sectio 147

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 147
{LIV} Atizoen in India et Persidis Acidante monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam Magis regem constituentibus. - Augitis non alia videtur multis esse quam callaina. Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in Indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum traditur. -